# Epistolae 3-58

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus NICETÆ Aquileiensi episcopo salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-58

CAP. II. An culpabilis sil qui locum captivi mariti assumpsit. — Nec tamen culpabilis judictitur, et tamquam alieni juris pervasor habeatur, qui personam ejus mariti, qui jam non esse existimabatur,assum- (a) Vat. Hisp. et Isid. omittunt sedis nostræ. Postea a nobis deest in mss. Vat. Reg. collect.. Vindebon, collect. 5. Florent., S. Marci collect. 13, et in Justello. psit.Sic enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt pertinebant in jus alienum transire potuerunt,et tamen plenum justitiæ est ut eisdem reversis propria rerormentur.Quod si in mancipiis vel in agris, aut etiam in domibus ac possessionibus rite servatur,quanto magis in conjugiorum redintegratione faciendum est,ut quod bellica necessitate turbatum est pacis remedio reformetur?

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
