# Epistolae 3-59

Leo the Great, Epistolae, LEO episopus LEONI Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-59

CAp. III. — Quamvis ergo multum per omnia de. pietatis vestrae corde confidam,et per inhabitantem ' in vobis Spiritum Dei satis vos instructos esse perspiciam,nec fidei vestrae ullus possit error illudere, praeceptioni tamen vestrae in eo( b) adnitar obedire, ut aliquos de fratribus meis dirigam, qui apud vos præsentiæ meae instar exhibeant,et quæ sit apostolicæ fidei regula, licet, ut dixi, vobis bene sit nota, demonstrent,pateracientes in omnibus et probantes, non esse omnino inter catholicos computandos,qui definitiones venerabilis synodi Nicaenae, vel sancti Chalcedonensis concilii regulas non sequuntur;cum utrorumque sancta decreta ex evangelico (c)et apostolico manifestum sit fonte prodire,et QUIQUID non est de irrigatione Christi, poculi esse viperei. Prænoscat igitur (d) pietas tua,venerabilis imperator,hos quos spondeo dirigendos,non ad confligendum cum hostibu8 fidei,nec ad certandum contra ullos,a sede apostolica profecturos,quia de rebus et apud Nicaeam et apud Chalcedonam, sicut Deo placuit, definitis, nullum audemus inire tractatum: tamquam dubia vel infirma sint quae tanta per Spiritum sanctum fixit auctoritas.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
