Latin
(d) LEO episcopua LEONI Augusto
Leo the Great, Epistolae 3-61
Unproofread scanNot analysed yet
(o) Anathematizeturergo(b)Nestorius, qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo crediditgenitricem,ut aliam personam carnis faceret, aliam Deitatis; (c) nec unum Christum in Verbo Dei et carne sentiret, sed separatim atque sejunctimalterum Filium Dei, alterum(d)hominis prædicaret; cum manenteilla(e)incommutabiliVerbi essentia, quae ei cum Patre el cum Spiritu sancto intemporalis atque coaeterna est, ita intra virginea viscera Verbum caro sit factum, ut (f) per ineffabile sacramentum uno conceptu, unoque partu, secundum veritatem utriusque naturae eadem virgo et ancilia Domini esset et mater. Quod etiam Elizabeth, sicut Lucas evangelista declarat, intellexit et dixit: Unde hoc mihi, ut veniat ad me Mater Domini mei (Luc. I, 43)? Eutyches quoque eodem percellatur anathemate, qui per impios veterum haereticorum volutatus errores,(g) tertium Apollinaris dogma delegit: ut negata humanae carnis atque animæ veritate totum Dominum nostrum Jesum Christum unius assereret esse naturæ, tamquam Verbi Deitasipsaseincarnem animamque converterit; et concipi ac nasci, nutriri et crescere, crucifigi ac mori, sepeliri ac resurgere, et ascendere in coelum, et (h) in Patris dextera, unde ad judicandos vivos et mortuos veniet, consedere, divinæ tantum (i) essentiae fuerit, quae nihil horum in se sine carnis recipit veritate: quoniam natura Unigeniti natura est Patris, natura est Spiritus sancti, simulque impassibilis, simul est incommutabilis, i1359 (j) sempiternae Trinitatis indivisa unitas, et consubstantialis æqualitas. Unde si ab Apollinaris perversitate Eutychianus quisque(k)desciscit,ne convincatur Deitatem passibilem sentire atque mortalem -et tamen Verbi incarnati, id est Verbi et carnis unam(a)audet pronuntiare naturam,manifeste in valentini et Manichaei transit insaniam, et mediatorem Dei et bominum, hominem Jesum Christum siInulatorie omnia credit egisse, (b) nec humanum in ipso corpus, sed phantasticam corporis speciem oculis apparuisse cernentium.