# Epistolae 3-8

Leo the Great, Epistolae, (m) LEO universis in episcopis per salutem.Africam constitutis in Domino salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-8

CAP. III. — Dicente enim Apostolo, ut inter alias electionis regulas, is episcopus ordinetur,quem unius uxoris virumfuisse aut esse constiterit (I Tim. ut, 2), tam sacra semper habita est ista 87 praeceptio, ut etiamdemuliere sacerdotis eligendi eadem intelligeretur servanda conditio; ne forte illa, priusquam in matrimonium ejus veniret qui aliam non habuisset uxorem, alterius viri esset experta conjugium. Quis ergo dissimulare audeat quod in tanti sacramenti perpetratur injuriam, cum huic magno venerandoque mysterio(a)ne legis quidem statuta defuerint,quibus evidenter est deflnitum ut virginem sacerdos accipiat, (b) et alterius torum nesciat conjugis, quæ uxor est futura pontificis (Levit. xxi, i3, t 4; Ezech. XLIV, 22)? Jam tunc enim in sacerdotibus figurabatur Christi et Ecclesiae spirituale conjugium; Mut quoniam vir caput est mulieris (Ephes. v, 23; I Cor. XI, 3), discat sponsa Verbi non alium virum nossc(d)quam Christum, qui merito unam elegit,unam diligit, et aliam praeter ipsam suo consortio non adjungit. Si ergo etiam in veteri Testamento haec sacerdotalium conjugiorum forma servata est, quanto magis sub revelatajam gratiaconstituti,apostolicis debemus inservire praeceptis: ut quamlibet quis bonis moribus praeditus, et sanctis operibus inveniatur ornatus, nequaquam tamen vel ad diaconii gradum, vel, ad presbyterii honorem, vel ad episcopatus culmen ascendat,si aut ipsum non umus uxoris virum, aut uxorem ejus non unius viri fuisse constiterit?

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
