# Epistolae 3-9

Leo the Great, Epistolae, Sanctis ac beatissimis,et omni venerationecolen dis, IDACIO et CEPONIO episcopi…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-9

CAP. III. — Hæc ergo ut loqui audram, piae potius erga patriam charitatis quam temerariae præsumptionis esse confiteor. Nam alias plenus omnium peccatorum, et magnorum criminum reus, quo ausu hac ad vos scriberem, memor Dominicæ vocis, quae dieit: In alieno oculo festucam vides, in tuo trabem non respicis (Mattk. VII, 3)? Deinde conscius ejusseutentiæ, quæ admo nuit dicens: Peccatori dixit Deus: Quare prædicas justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum (Ps. xLIX, i6)? Sed iterum illud aspicio,quod infra scriptum est: Furem videbas, et currebas sum eo,et cum adulteris portionem 1uam ponebas (Ibid., i8). Neque enim illa sola sunt furta, quae alienorum direptione committuntur; vel sola illa adulteria, quae violatis maritalis tori affectibus perpetramus: sed et,subtractis quae vera sunt, furtum catholicæ fidei perversi dogmatis facit assertio, et adversus veritatem verbi Oei,malarum doctrinarum adulterio,zizaniæ semina jaciuntur. Loquarne ergo, an taceam, nescio, quia utrumque formido. Sed ne forte sanctitas vestra, quae mala, quantæque blasphemiæ apocryphis libris, quos hi nostri vernaculi haeretici ad vicem sanctorum Evangeliorum leguntJ continentur, ignoret, maximi facinoris reum me esse credo,si iaceam. Itaque haec non adhortatio auctoritate alicujus est, sed potius suggestionis instructio.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
