# Epistolae 379

Leo the Great, Epistolae, LEO JULIANO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/379

(i) De paschali observantia sanctae memoriae Theo philus ad AugustumTheodosium seniorem scribens,, per centum annos, a primo praedicti principis consulatu,digessit ordinem festi, cujus instructionis septuagesimus quartus nunc annus evolvitur; quo,Opilione consule, pridie idus Aprilis celebrata est sacra solemnitas; unde sequenti anno, pridie nonas AprL lis, eadem festivitas rationabiliter (a) consequetur. Sed annus qui erit septuagesimus sextus memorati episcopi annotationem habere cognoscitur, quae a totius antiquitatis exemplo et ab omni Patrum auctoritate discordat. Siquidem in octavum kalendarum Maiarum Dominicum Pascha transtulerit, praefinitos (b) antiquitus limites nimis (c) evidenter excedens, cum in die quinto decimo kalendarum Maiarum paschalem solemnitatem,sicutconstituerunt(d)alii, potuerit annotare. Unde quia non mediocris mihi sollicitudo generatur, ne apud Ægyptios haec persuasio (e) roboretur, ad Christianissimum et clementissimum principem scripta direxi, quibus causam scrupuli diligenter exposui, et suppliciter postulavi ut operam suam, quemadmodum consuevit, religionis cultui dignanter impendat: ut (f) eos qui hujus supputationis perfectam videntur habere notitiam, in unum jubeat convenire et diligenter inquirere: ne forte haec definitio teneatur, et hic excessus, qui prioribus videtur repugnare temporibus, nostrae conniventiae vel negligentiae deputetur, et fiat in nostris diebus quod numquam. ante praesumptum est. Quia vero oportet (g) fraternitatem tuam curae istius mecum esse participem, et ne quid tale accidat praecavere, crebrius (h) religiosissimo et fidelissimo principi dignare suggerere, ut indissimulanter (i) Ægyptios jubeat admoaeri ne in summae festivitatis die, aut dissensione aliqua, aut transgressione peccetur. Quiquid autem de huc re (j) diligentior sollicitudo repererit, cito ad notitiam meam gloriosissimus imperator jubeat pervenire: quia et ad ipsius et ad omnium salutem pertinet ut Dei cultus nullo errore laedatur. (k) Data XVII kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
