Latin
(g) LEO PULCHERIÆ Augustae
Leo the Great, Epistolae 4-11
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Augustissimus vero et Christianissimus imperator uupiens quam celerrime turbata componi, episcopali concilio, quod Ephesi vult haberi, nimium breve et angustum tempus indixit, diem. kalendarum Augustarum prcestituendo conventui; cum (t) a tertio iduum Maiarum, quo serenitatis ejus (j) scripta suscepimus, major pars reliqui eit temporis absumenda, ut profectio sacerdotum, qui negotio sufficiant, valeat ordinari. Namillud quod pietasipsius(k)etiam me credidit debere interesse concilio, etiamsi secundum aliquod praecedens exigeretur exemplum, nunc tamen nequaquam posset impleri: quia rerum praesentium nimis incerta conditio a. tantæ urbis populis me abesse non sineret; et in desperationem quamdam animi tumultuantium mitterentur,si(l)pro occasione causæ ecclesiasticæ viderer patriam et sedem apostolicam velle deserere. Quia igitur ad publicam utilitatem pertinuisse cognoscitis, ut salva clementiae vestræ venia, charitati me et precibus civium non negarem; in his fratribus meis, quos vice mea misi me quoque adesse cum cæteris qui adfuerint, ajstimate: quibus secundum causam salis mibi ex ge-, storum serie, et ipsius de quo agitur, professione, patefactam,evidenter (m) et plene quid servandum. essetostendi. Non enim de portiuncula aliqua fidei nostræ,(n)quæ minus lucide declarata sit,quæritur; sed hoc(o)stulissima resultatio audet incessere, quod Dominus(p)noster in Ecclesia meminem sexus utriusque voluit ignorare. Siquidem ipsa. catholici (q) Symboli brevis et perfecta confessio,quæ duodecimapostolorum totidem estsignata sententiis,tam instructa sit munitione ccelesti,ut omnes haereticorum opiniones solo ipsius possint gladio detruncari. ,Cujus Symboli plenitudinem si Eutyches puro et simplici voluisset corde concipere, in nullo a decretis sacratissimi Nicæni concilii deviaret; et hoc a sanctis Patribus intelligeret constitutum, ut contra,. apostolicamfidem, qaae nonnisi una, est, nullum sa ingenium, nullum elevaret eloquium. Et. ideo pra vestra pietatis censuetudine elaborare dignemini, ut quod contra singulare sacramentum salutis humanæ(r)blasphema insipientia prolulit,ab omnium animis repellatur. Ac si ipse, qui in hanc tentationem incidit,. resipiscat, ita ut per libellarem satisfactionem proprium damnet errorem, communio ei sui ordinis non(s) negetur. Quod etiam sancto Flaviano episcopo me Clementia tua scripsisse cognoscat; utcharitatis(a)non negligatur,si error aboletur. (b) Datum idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.