# Epistolae 4-15

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus ANATOLIO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-15

CAp. IV.- Fratrem vero et coepiscopum (c) noatrum Julianum, et clericos qui sanctae memoriae Flaviano fidelibus officiis adhæserunt,dilectioni quoque tuae volumus adhærere; ut quem (d) fidei suae meritis vivere apud Deum nostrum novimus,in te sibi eum praesentem esse cognoscant. Illud quoque dilectionem tuam nosse volumus, fratrem et coepiscopum nostrum Eusebium,qui causa fidei multa discrimina laboresque toleravit, nobiscum interim demorari et in nostra nunc communione persistere: cujus Ecclesiam tua sollicitudine volumus esse defensam, (e) ut nihil eodem absente depereat, et nullus ei in aliquo praejudicare præsumat, donec cum littcrarum nostrarum ad vos prosecutione perveniat. Et ut major circa te vel nostra vel totius Christianæ plebis affectio provocetur, hoc quod ad dilectionem tuam scripsimus in omnium volumus notitiam pervenire: ut qui Deo nostro(f) deserviunt de confirmata apud te pace sedis apostolicae gratulentur.(g)De caeteris vero causis atque personis dilectio tua litteris, quas per nostros(h) accipiet,plenius instruetur.Data (t) idibus Aprilis. Adelfio virj clarissi mo consule.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
