# Epistolae 4-16

Leo the Great, Epistolae, (c) LEo episcopus PASCHASiNO episcopo Lylibætano. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-16

CAp. IV.- Illud quoque curæ tuae credimus injungendum, ut qua ratio paschalis festi experientiam tuam non latet, de eo quod in Theophili (c) annotatione invenimus, quodque nos permovet, diligentius (d) inquirasillic,atque pertractes cumhis qui possunt supputationis et regulæ istius habero peritiam: qualiter quarti (e) anni futuri Dominicae resurrectionis dies sit tenendus. Nam cum venturum Pascha (f) propitin Deo, decimo kalendarum aprili um die sit tenendum, sequenti (g) autem pridie idus April. Tertio(h)pridie nonasAprilis;quarto sanctæ memoriæ Theophilus(i)kalendas Maii constituit observandum: quod (f) regula ecclesiastica penitus invenimus alienum; in nostris autem paschalibus (k) cyclis, quod bene nosse dignaris, decimo quinto kalend. Maii ejusdem anni Pascha celebrandum esse sit scriptum. Et ideo, ut (I) nobis omnibus ambiguitas auferatur, cum peritis quibusque diligentius hoctuasollicitudo pertractet, ut in futurum hujusmodicaveamuserrorem. Data octavo kalend.Julii, Adelfio viro clarissimo consule.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
