# Epistolae 4-19

Leo the Great, Epistolae, Exemplar relalionis archetypi sanctæ magnæ et universalis synodi quæ in Chalced…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-19

CAP. III. — Et oportuerat.quidem eum mox in bac in qua se ipsum ordinavit parte relinquere.Quoniam autem Salvatoris disciplinam profitemur, qui omnes homines salvos esse vult et venire ad cognitionem veritalia (1 Tim. II, 4). hanc opere in eo firmare miserioord iam festinavimus,et in judicium fraterne(l) convocavimus, non tamquam resecare tentantes, sed satisfactionis ei locum ad medicinam praebentes; et orabamus superiorem eum(m)existere variisincusationibus quae adversus ipsum scriptae eunt, quatenus (a) clari cum celebritate conventum dimittentes, in nihilo a Satana laederemur. Iste autem (b)inscriptum in se ipso conscientiæ habens testem(c)recusatione judicii,accusationibus consensit,et legitimas circa eum tres factas vocationes repudiavit. Ideo ergo quam ipse contra suas culpas protulit sententiam, hanc, ut possibile erat, mediocriter firmavimus, pastorali lupum pelle (d) nudantes, quo pridem habitu convincebatur indutus.Huc usque nobis constabat tristitia, et statim bonorum gratia resplenduit; et unum zizanium revellentes, totum mundum tritico puro cum (e) voluptate replevimus; et tamquam evellendi et plantandi potestatem suscipientes,sectionem quidem usque ad unum coarctavimus,bonorum autem fertilitatem diligenter plantavimus. Deus enim operabatur,et quae conventum thalami coronabat venerabilis Euphemia,quæ sicut propriam confessionem fidei a nobis suscipiens definitionem, suo sponso per piissimum principem et amatricem Dei imperatricem obtulit,omnemquidem adversariorum perturbationem sopiens, veritalis autem ut (f)amicam confessionem confirmans, et manu et lingua omnium sententiis assignans ad manifestationem.Haec sunt quae tecum praesenti spiritu, et ut fratribus favere scienti,qui nobis in tuorum pene comparuit sapientia, operati sumus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
