# Epistolae 4-22

Leo the Great, Epistolae, FLORO(a) SABINO,(b) VALERIANO,CONSTANТIO,МAXI- MO. ASCLEPIO, NECTARIO, MAXIMO, …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-22

CAP. IV. — Quæ diabolicorum sensuum prodigiosa commenta, sancta nunc synodus, humilitatis nostrae scriptis, auctoritate Domini mei beatissimi Petri apostoli et merito roboratis, religiosa unanimitate consentiens (d) abominandum hoc ab Ecclesia Dei amputavit opprobrium: Dioscoro quoque Alexandrinn in sua impietate damnato: ne illa Ecclesia, quae inter ipsa Evangelii principia beatum Marcum beatissimi Petri apostoli discipulum in omnibus utique (e) doctoris sui magisterio consonantem habuit fundatorem, quaeque postea recentioribus a nostra ætate temporibus Athanasium, Theophilum, et proxime Cyrillum probatissimos praesules habuit, indignam captivitatem sub haeretici dominatione pateretur. Unde secundum magnam misericordiam Dei universos diaboli conatus, quibus Ecclesiam (/) Dei conturbare molitus est, noveritis esse destructos.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
