# Epistolae 4-25

Leo the Great, Epistolae, '(e) LEO episcopus ANATOLIO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-25

CAP. IV. — Sancti illi et venerabiles Patres, quiin urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos et in toto orbe terrarum in suis constitutionibusvivunt; ct si quid (e) usquam aliter quam illi statuere præsumitur,sine cunctatione cassatur;ut (f) quæ ad perpetuam utilitatem generaliter instituta sunt, nulla commutatione varientur;nec ad privatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune praefixa: et manentibus terminis, quos constituerunt Patres, (g) nemo in jus tendat alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis valuerit in latitudine se charitatis exerceat; cujus satis uberes fructus Constantinopolitanus potest antistes acquirere, si magis humilitatis virtute nitatur, quam si spiritu ambitionis (h) infletur.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
