Latin
Sanctissimo ac beatissimo coepiscopo papae LEONI ANATOLIUS in Domino salutem
Leo the Great, Epistolae 4-31
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —De his autem quae Constantinopolitanæ gratia sed is sancita sunt in Chalcedonensi nuperuniversali synodo, pro certo beatitudo vestra hoc habeat, nullam esse culpam in me, homine qui semper otium et quietem, in humilitate me continens, ab ineunte mea aetate dilexerim, sed Constantinopolitanae Ecclesiae reverentissimus (h) clerus est, qui hoc habuitstudium,etistarum partium religiosissimistcerdotes qui in hoc fuere concordes et sibi pariter adjutores; cumetsicgestorum vis omnisetconfirmatio auctoritati vestrae beatitudinis fuerit reservata. Hoc igitur bene compertum sanctitas vestra cognoscat, nihil ex me istius causa factum esse negotii,qui semper omnem jactantiae levitatem et aliena appetendi cupiditatem mihi vitandam crediderim. Omnem traternitatem in Christo quae cum vestra est sanctitate, tam ego ipse quam mei plurimum salutamus. EI subscriptio litleris Græcis.