# Epistolae 4-32

Leo the Great, Epistolae, Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti LEONI PROTERIUS in Domino salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-32

CAP. IV. — Nam et priscis temporibus, siquando die Dominico luna XIVreperta est,in sequentemseptimanam est dilata festivitas, sicut in (f) octogesimo nono, et nonagesimo tertio anno a Diocletiani probatur imperio. Sic enim et tunc beatissimi Patres nostri fecisse declarantur.In octogesimo quidem nonoannoab imperio Diocletiani, superstite beatæ memoriae patre nostro et episcopo(g)Athanasio,cum luna xivpaschalis die XXVIII mensis(h) Pbamenot, id est nono kalendarum Aprilium die provenisset, die Dominico,(i) in subsequentem translatum est hebdomadem, ita ut quinta dio mensis Pharmuthi,,hoc eat pridie kalendarum Aprilium celebraretur Pascha Dominicum. In nonagesimo autem tertio anno ab imperio ejusdem Diocletiani,cum luna XIV paschalis die xiv mensisPbarmuthi qui est v idus Aprilis,die Dominico contigisset,in sequentem item septimanam dilatio facta est, ita ut Dominicum Pascha dic xxi - mensis Pharmuthi,qui est xvi kalend. Maiar. solemniter ageretur. In centesimo quoque tertio anno ab imperio praefatiDiocletiani,cumlunapascbalis XIVPharmuthi XXIII die,qui est xiv kalend. Maiar., esset die Dominico superventura,iterum septimana quæsita est, et Dominicum Pascha xxx die mensis ipsius Pharmuthi, qui est VIIkalend. Maiar., constat esse celebratum, (a) propter a ngustiam temporis imminentem. tem cum in centesimo sexagesimo anno a Diocletiani imperio xiv luna paschalis Pharmuthi XXIIIdie qui est xiv kalend. Maiar.,(b) occurrerit tertia feria septimanae, et Dominicum Pascha XXVIII die mensis ipsius Pharmuthi, qui est ix kalend. Maiar., (c) nos celebrasse meminimus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
