# Epistolae 4-34

Leo the Great, Epistolae, LEO (a) urbis Romæ episcopus JUVENALI Jero- solymitano episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-34

CAP. IV. — Haec autem veritas quantis et noM et veteris Testamenti auctoritatibus (d) declaretur, I proantiquitate sacerdotii tui evidenter agnoscis, cum fides Patrum et scripta mea ad sanctae memoriae Flavianum data, quorum mentioncm ipse fecisti, adjecta universalis synodi (e) confirmatione, sufficiant. Unde prospicere oportet dilectionem tuam, (j) utcontra redemptionisac spci nostræ ineffabile sucramentum, nullus obmurmuret.(g) Sed si quisunt qui adhuc aut ignorantia caligant, aut perversitate discordant, eorum quorum in Ecclesia Dei apostolica fuit et (h) claro doctrina, auctoritatibus instruantur, ut de incurnatione Verbi Dei hoc nos credere quod illi credidere cognoscant, neque se extra corpus Christi, in quo commortui et conresuscitati sumus, sua obduratione constituant: quia nec pietas fidei, nee ratio (i) recipit sacramenti, ut aut in sua essantia passibilis fuerit Deitas, aut in nostræ susceptione naturæ mentita sit veritas (j). Data prid ie nonas Septembris, Aetio et Studio viris clarissimis consuHbus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
