# Epistolae 4-5

Leo the Great, Epistolae, Ad Episcopos Africanos Provinciæ Mauritaniæ Cæsariensis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-5

CAp. III.-Oicente enim Apostolo (i)ut inter alias electionis regulasisepiseopus ordinetur quem unius uxoris virum fuisse (j) aut esse constiterit (Timoth. III,2),tam sacrata semper habita est isia præceptio, ut etiam de muliere sacerdotis eligendi eam intel. ligeretur servanda conditio;ne forte illa,priusquam (k) in matrimonium ejus veniret,qui aliam non ha. buisset uxorem, alterius viri esset experta conjugium.Qui igitur(l) tolerare audeat quod in tanti sacramenti perpetratur injuriam,cum huic magnovenerandoque mysterio nec divinae quidem legis statuta defuerint, quibus evidenter est definitum ut virginem sacerdos accipiat(m)uxorem (Levit, xxi, i3 et t4; Ezech. XLIV, 22), et alterius torum nesciatconjugis, quae uxor futura est (n) sacerdotia? Jam tum enim in sacerdotibus figurabatur Christi et Ecelesiæ spiritale conjugium,(o)ut quoniam vir caput est mu- Heris (EpA. v, 23; I Cor, XI, 3) discat Sponsa Verbi non alium virum nosse quam Christum,qui merito unam eligit,unam diligit et661 aliampræter ipsam suo consortio non adjungit. Si ergo. etiam in veteri Testamento haec sacerdotalium conjugiorum forma servata est, quanto magis (p) sub Evangelii gratia constituti,npostolicis debemus servire præceptis, at quamlibet quis bonis moribus praeditus, et sanctis operibus inveniatur ornatus;nequaquam tamen vei ad diaconi gradum, vel ad presbyterii honorem,vel ad episcopatus culmen ascendat, si aut ipsum non unius uxoris virum, aut uxorem eju8 non unius viri fuisse (a) claruerit?

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
