# Epistolae 4-8

Leo the Great, Epistolae, (b) Sanctissimo et Deo amantissimo patri et consacerdoti LEONI FLAVIANUS in Dom…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-8

CAp. IV. - Sed ne cuncta percurrens immensitatem litterisfaciam, gesta,quoe (b) dudum ineo confecta sunt,direximus tuæ Sanctitati; in quibus et sacerdotio eum velut in talibus (c) captum, et monasterii dispositione, et nostra communione privavimus: quatenus et tua Sanctitas cognoscens ea quæ, ejus sunt,omnibus qui sub tua reverentia constituti sunt, Deo amantissimis episcopis manifestam faciat (d) ejus impietatem; ne forsitan ignorantes ea quae sapit, et in quibus aperte captus cst, tanquam ad consortem fidei litteras, aut aliter confessiones ad eum reperiantur efficere. Omnem cum vestrabeatitudine in Christo fraternitatem, ego et qui mecum eunt plurimum salutamus. Incolumis in Domino, et orans pro nobis, doneris nobis, Deo amantissime Pater.v

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
