# Epistolae 435

Leo the Great, Epistolae, LEO JULIANO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/435

Litteras dilectionis tuae per filium (c) nostrum Gerentium me accepisse rescribo, mihique fuisse pergratum, quia non omiseris opportunitatem familiaris alloquii, quod omni occasione inter nos convenitfrequentari: ut de his quae ad curam nostram pro Ecclesiæ statu pertinent, nihil incognitum, nihil habeamus incertum. In hac autem sollicitudineconstitutis numquam desunt vina præsidia, quae bypocritarum simulationes nihil posse permittunt, occultamque eorum nequitiam manifesta destructione confundunt. Quamvis enim jampridem omnia hæreticorum machinamentaconfractasintetuniversasejus vires dextera veritatis abstulerit, nunc tamen intereunte, ut scripsistis, Dioscoro, in profundiora ceciderunt, et perfidiae incentore sublato, instabiles qumdam et insipientes animae habent quod paveant, non habent quod sequantur. Undeauxiliante misericordia Dei facilius est errantium speranda correctio, et ef ficacior erit prædicatio Evangelii, eastincto defensore mendacii: cooperante ad hoc remedium Christianissimi principis pietate, cujus devotio pro omnibus catholicae fidei provectibus sanctas semper praetendit excubias. Et ideo fraternitatem tuam hortor et moneo ut dignatione et charitate regia sapienter utaris, et de omnibus quae profutura credideris, opportunas suggestiones non moreris offerre: quia multis experimentis probavimus eam esse gloriosissimiAugusti fidem, ut tunc maxime se arbitretur regno suo consulere, cum praecipue studuerit pro integritate Ecclesiae laborare. Si quid sane de Alexandrinæ plebis provectibus cognoveris, scire nos facito: ut sicut de Orientalium populorum pace laetamur, ita de provectibus etiam hujus populi gaudeamus. Datum octavo idus Decembris, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
