# Epistolae 441

Leo the Great, Epistolae, LEO papa JuLiANO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/441

Gratias Deo, quod in omnibus quas ad Eccesiæ statum et ad fidei pertinent sacramentum, in nullo dilectionis tuae industria me fefellit, quam intelligo vigilanter prospicere, ne quid adversum evangelicam apostolicamque doctrinam haereticorum insidiæ valeant obtinere. Siquidem, ut indicare dignariseaquæ (tn) Eutychianistae post obitum venerabilis memoriae principis Marciani excitare moliti sunt, efficacia tua et eorum quos tecum DeiSpiritus incitavit,agente causam suam ipsa veritate,deslructasunt: quia vera et fraternitati tuæ, et omnibus fidelibus Christi, maximeque glorioso et catholico, ut probamus, Augusto nihil est ad æternam beatitudinem fructuosius quam ut ea quæ ab ipso spei nostrae auctore fundatasunt, nulla perversorum bominum improbitate violentur, sed ad perpetem Ecclesiae tranquilitatem securapace permaneant. Quod ergo adjuvante Domino pie utiliterque curatum est, perseveranti opere muniatur. Nam quidam ad nos (n) rumores de Alexandrini populi ausibus deferuntur,quos ideo plenius indicare non possumus,quianecdum ex integro quæ dicuntur gesta cognovimus. Sed hoc vobis pro universali Ecclesia laborandum est, ut si vera sunt quæ acta dicuntur, sanctæ Chalcedonenai synodo præjudicare non possint,utquæinstruenteSpiritu sancto ad totius m undi salutem definita sunt, inviolata permaneant, Dat. kal. Junii, Constantino et Rufo coss.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
