# Epistolae 452

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus ANATOLIO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/452

Fidem dilectionis tuæ atque constantiam, qua haereticorum insidiis obstitisti, gratanter agnoscimus; et ideo securiore te fiducia cohortamur ut rebus etiam a te defensis constanter assistas. Siquidem religiosum chariLatis tuae propositum tam apud clementissimum principem, quam apnd magnificentissimum virum Patricium ({) nostra scripta testantur, quibus(g) diligentia tua nos instructos pcromniaesse patefecimus. Agat ergo primitus fraternitas tua ut Constantinopolitana Ecclesia ab omni hæreticorum labe purgata sit, et ut catholica puritas, qUID etiam in laicis conservanda est, maxime in clericis reperiatur illæsa, frater charissime. Licet enim famae perferrentium(h)temere non credamus, tamen quia, ubi animarum causa agitur, locum diabolicis fraudibus studemus obstruere, præmonemus dilectionem tuam utAtticum presbyterum, qui perhibetur Euty. chianorum errorem apertis intra Ecclesiam disputationibus confovere, secreta primum disquisitione discutias; ac si quid in corde ipsius de hæretici veneni permixtionercpercris, aut corrigendo catholicum facias, aut ab Ecclesia necessaria seventate depellas: ne dum inutili lenitate uni parcitur, multis impunito errore noceatur. Datum kal, Septembris,Constantino et Rufo coss.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
