# Epistolae 5-15

Leo the Great, Epistolae, LEO JULIANO episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-15

CAP. IV. — Filio nostro Aetio presbytero in suo moerore compatimur; et cum in locum officii ejus is fuerit ascitus, qui reprobatione dignus fuerat judicatus, non est dubium hanc commutationem ad catholicorum injuriam pertinere. Sed patienter interim, ista toleranda sunt, mensuram (a) moderationis solitæ videamur excedere: cum possit pro tempore satis esse prædicto, quod clementissimorum principum favore munitur,quibus eum proxime(b)litteris meis itacommendavi,utapud religiosissimas mentes gratiam ipsius augendam esse non dubitem.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
