# Epistolae 5-17

Leo the Great, Epistolae, Dilectissimo fratri THEODORITO episcopo LEO episcopus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-17

19%6CAP.V.—Unde hoc quoque nos contra hostes Ecclesiæ providere condignum est, ut eis(f)nullam calumniandi occasionem, quod ad nos attinet, penitus relinquamus, nec umquam contra Nestorianos aut Eutychianos agentes, alteri eorum videamur terga vertisse; sed utrosque Christi hostes aequa lance vitemus atque damnemus: ita ut eos, quoties audientium quantalibetposcitutilitas,cum dogmatibus eorum digno anathemate promptissime atque evidentissime feriamus: ne si hoc a nobis aut obscurius fieri videatur aut tardius, putetur invitum. Quod quamvis prudentiam tuam (g)res ipsa admonere sufficiat, jam tamen et experimenta docuerunt. Sed benedictus Deus noster, cujus invincibilis veritas ab omni haereseosmaculamundumte, secundum (h) sedis apostolicae judicium, demonstravit. Cui dignam retribuesprototlaboribusgratiamsitalemtequalem probavimus ac probamus, pro universalis Ecclesiae defensione servaveris. Nam quod Deus omnium calumniosorum fallacias solvit, maximam beatissimi Petri curam pro cunctis nobis agnoscimus; qui postquam suae sedis judicium in fidei definitione firmavit, nec circa cujusquam vestrum, qui nobiscum pro catholica fide (i) laborastis, personam, quidquam reprobum videri permisit: quia nec poterat, Spiritu sancto judicante, quisquam ex eis non victor exire, quorum jam vicerat fides.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
