# Epistolae 5-19

Leo the Great, Epistolae, Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti LEONI PROTERIUS in Domino salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-19

CAP. V. — Necesse est igitur et (d) in CLXXI anno a Diocletiani imperio, in futuro paschali festo indictionis octavae,23 die Pharmuthi, qui est xv kalend. Maiar., luna XIV occurrente die Dominico,in proximam septimanam juxta praecedentem formam convenienter extendi, ut die XXIX mensis Pharmuthi, qui est VIII kalend.Maiar.,Dominicum celebremus Pascha propter apprehendentem rursusangustiam.sicut patrea nostri fecerunt, decimas quartas lunas occurrentes die Dominico, differentes. Nam si XXII die mensis Pharmuthi, qui est xv kalend. Maiar., luna xiv, sicut dixi saepius, occurrente die DominicoPascha celebremus, inveniemur pridie,id est sabbato xxi die mensis ejusdem, qui est XVI kalend.Maiar., XIII luna tunc existente,non rite jejunia solvere.Ncc enim in XIII luna comeditur Pascha. Unde quia XXII die mensis Pharmuthi,qui est xv kalend. Maiar.,Dominico die xiv luna contingit,non autem convenit die Dominico jejunare,quia hoc Manichaeorum cst proprium,consequens estin proximam tondere septimanam, intra quam,ut diximus,habemus et xv lunam,quando crucifixus est (f)Dominus et xvi lunam, simul et XVII, quaneo rcsurrexit a mortuis: ita ut XXVIII die mensis Pharmuthi,qui est IX kalend. Maiar., vespere sabbati jcjuniapromore solvamus, et sequenti Dominico, xxix die mensis ipsius,qui est VIII kalend. Maiar., festum paFcbale celebremus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
