Latin
LEO episcopus NICETÆ Aquileiensi episcopo salutem
Leo the Great, Epistolae 5-21
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. Excommunicandas esse mulieres ad primum maritum redire nolentes. –Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captæ, ut malint(c)his cohaerere quam ad legitimum redire consortium,merito sunt notandæ; ita ut etiam ecclesiastica oommunione priventur:(d)quæ de re excusa-. bili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes (e)sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod justa remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum voluntaria redintegratione conjugia, neque ulto modo ad opprobrium małæ voluntatis trahatur, quod conditio necessitatis extorsit: quia sicut hae mulieres, quae reverti ad viros suos (j) nolunt, impiae habendae sunt, ita illae quae in affectum ex Deo initum redeunt merito sunt (g) laudandae.