# Epistolae 5-21

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus NICETÆ Aquileiensi episcopo salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-21

CAP.IV.Excommunicandas esse mulieres ad primum maritum redire nolentes.– Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captæ, ut malint(c)his cohaerere quam ad legitimum redire consortium,merito sunt notandæ; ita ut etiam ecclesiastica oommunione priventur:(d)quæ de re excusa-. bili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes (e)sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod justa remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum voluntaria redintegratione conjugia, neque ulto modo ad opprobrium małæ voluntatis trahatur, quod conditio necessitatis extorsit: quia sicut hae mulieres, quae reverti ad viros suos (j) nolunt, impiae habendae sunt, ita illae quae in affectum ex Deo initum redeunt merito sunt (g) laudandae.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
