# Epistolae 5-22

Leo the Great, Epistolae, LEO (m) episcopus LEONI Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-22

CAP. V. -(j) Utatur, obsecro,clementia tua prsdictorum fratrum meorum suggestionibus; quos, sicutjamdudumin præmissa(k)epistola sumlocutus, non disceptaturos(l)cum damnatis,sed supplicaturos vobis pro catholicae tantum fidei stabilitate direxi. Et praecipue illud pietas vestra pro fide sua et divinæ majestatis contemplatione concedat,ut hæreticorum contentionibus prorsus amotis misericordem curam bis qui infeliciter prolapsi sunt digneturimpendere, et libertate Alexandrinæ Ecclesiæ in statum pristinum revocata, antistes illic Chalcedonensis synodi statuta custodiens,et concordans evangelicis disci. plinis,qui conturbatam plebem (m)pacificare valeat, ordinetur. Hi etiam episcopi vel clerici, quos de eeclesiis suis depulitimpius parricida,pietatis tuæ præceptione revocentur; caeteris quoque,quos similis malignitas habitationibus propriis fecit extorres, in statum pristinum restitutis, quatenus plene atque perfecte de gratia Dei et fidei vestræ merito sine ullo jam concertationum strepitu gaudeamus.Nam si quis ita Christianæ spei ac propriae salutis oblitus esttut ad (n) convulsionem sacratissimi conciliiNicæni sanctae Chalcedonensis synodi evangelicum apo. stolicumque decretum violare aliqua disputatione praesumat, hunc cum omnibus haereticis, qui de incarnationeDomini nostri Jesu Christi impia et detestanda senserunt,simili anathemate parique exsecratione damnarnus: ut et legitima satisfactione correctis pœnitentiæ remedium non negetur, et in resultantes sententia synodalis, quæ vertas est plena, permaneat. Data (0) dcimo sexto kalendas Septembris,Leone etMajorianoAugustis consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
