# Epistolae 5-3

Leo the Great, Epistolae, quioris episcopi consensum alterius provinciæ con-cilium non indicatur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-3

CAP. V. — Sed ille insperatus nescientibus supervenit, et improvisus abscessit, cursu, ut didicimus ce1cri itinera multa conficiens, et per longinquas provincias tanta(a)immaturitate diseurrens, ut videatur gloriam de scurrili velocitate potius quam de sacerdotali moderatione captasse.Hæc enim directarum ad nos civium verba sunt litterarum: Ante abscessit quam eum venisse no.ssemus. Non est hoc redire, sed fugere, nec salubritalem impendere ditigeotiæ pastoralis, sed vim inferre latronis et Curis, dicente Dommo: Qui von intrat perjanuam (b)in cortem ovium, sed ascendit aliunde, hic fur et latro est (Joan. x, 1). Non ergo Hiłarius tam studuit episcopum coosecrarequam eum potius qui ægrotabat occidere, et ipsum quem superposuit male ordinando decipere. Noa tamen, quod vobis credimus Deo judice placiturum, in commune cunctis fratribus consulentes, et male ordinatum submoveri, et episcopum Projectum in auo sacerdotio permanere debere decrevimus: id atatuentes ut si quisquam fratrum nostrorum in quacumque provincia(c)decesserit, is sibi ordinationcm vindicets sacerdotis, quem illius provincias metropolitanum esse constiterit. (d) Duro, ut videmus, causæ transactae sunt, in quibus tamen multa sunt quæ praeter rationem ecclesiasticam videantur esse commissa, et justi judicii debeant expectare censu ram. Sed nos diutius hic non possumus immorari, cum ad alia quæ nobis cum vestra sanctitate sollicitius conferenda sunt provocemur.-

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
