# Epistolae 5-8

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus (I) clero, honoratis et plebi consistenti Constantinopoli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-8

CAP. V. — Unde non Deum tantura dicimus Christum, sicut haeretici (f) Manichaei; nec hominem tantum, sicut haeretici Photiniani; nec ita hominem ut aliquid ei desit quod ad humanam certum est pertinere naturaul, sive animam, sive mentem:rationalem, sive carnem,(g) quae non de femina sumpta sit, sed facta de Verbo in carnem converso atque mutato: quae tria falsa et vana(h) Apollinaristarum haereticorum tres partes varias protulerunt. Nec dicimus quod beata Virgo Maria hominem sine Deitate conceperit, qui creatus a Spiritu sancto postea sit susceptus a Verbo, quod Nestorium praedicantem merito justequedamnavimus; sed dicimus Christum Dei Filium, Deum verum, natum de Deo Patre sine ullo initio temporis, eumdemque hominem verum,natum de matre homine certa plenitudine temporis; nec ejus humanitatem, qua major est Pater,minuere aliquid (i) ejus naturæ, quæ aequalis est Patri.Hocautem utrumque unus est Christus, qui verissime dixit,et secundum Deum: Ego etPater unum sumus (Joan. x, 30); et secundum hominem: Pater major me est (Jonn.. xiv, 28). Hanc fidem, dilectissimi, veram et indissolubilem, que sola veros efficit Christianos,quamque, ut intelligimus et probamus, pio studio et laudabili amore defenditis, perseveranter tenete et constanter asserite. Et quoniam oportet (j) vos post divinum auxilium etiam catholicorum principum gratiam promereri, humiliter ac sapienter exposcite ut petitioni nostrae,qua plenariam indici synodum(k) postulavimus, clementissimus imperator dignetur an. nuere: (I) qua citius,adjuvante misericordia Dei,et sanis fortitudo augeatur, et morbidis, si curari acquiescant, medicina præstetur. (m)

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
