Latin
5.18 to 5.46
Leo the Great, Epistolae 5.18-46
Unproofread scanNot analysed yet
iv, 4). Nativitas carnis manifestatio est humanae naturae; partus virginis, divinae est virtutis indicium. Infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum (Luc. II7): magnitudo Altissimi declaratur (a) vocibus angelorum (Luc. II, i3). Similis est rudimentis hominum, quem Herodes impie molitur occidere (Matth. II, 16); sed Dominus est omnium, quem (b) magis gaudent suppliciter adorare. Jam cum ad praacursoris sui Joannis baptismum venit(Matth. III, 13), ne lateret quod carnis velamine Divinitas tegeretur, vox Patris de coelo intonans dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene (c) complacui (Ibid. ,47). Quem itaque sicut hominem diabolica tentat astutia,eidem sicut Deo angelica famulantur ofticia (Matth. iv, 1, 44). Esurire, sitire, lassescere atque dormire,evidenter humanum est. Sed(d)quinque panibus quinque millia hominum satiare(Joan. VI, 12),et largiri Samaritanae aquam vivam (Joan. iv, 10), cujus haustus bibenti (e) prestet ne ultra jam gitiat; supra dorsum maris plantis non(f)desidentibus ambulare (Mattk. xiv, 25), et elationes fluctuum increpata tempestate consternere (Luc. . VIII, 24); sine ambiguitate divinum est. Sicut ergo,ut multa praeteream, non ejusdem naturæ est, flere miserationis affectu (g)amicum mortuum (Joan. XI, 35), et eumdem,remoto quatriduanae aggere sepulture, (A) ad vocis imperium excitare redivivum(lbid. ,43); aut in ligno pendere,et in noctem luceconversa, omnia elementa tremefacere; aut clavis transfixum esse,et paradisi portae fidei latronis aperire (Luc. nam, 43); ita non ejusdem naturæ est, dicere: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30), et dicere, Pater major me esi (Joan. xiv, 28). Quamvis enim in Domino Jesu Christo- Dei et hominis una persona sit; aliud tamen, est, (a) unde in oVoque communis est contumeliataliud unde communis est gloria. De nostro enim illi ost minor Patre humanitas; de Patre illi est aequalis cum Patre Divinitas.