# Epistolae 5.4

Leo the Great, Epistolae, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5.4

CAP. IV.- Nullus te inconsulto per illas Ecclesiae ordinetur antistes: ita enim flet ut sint de eligendis natura judicia, dum tuae dilectionis examinatio formidetur.(n) Quisquis vero ametropolitanis episcopus contranostram praeceptionem praeter tuam notitiam fuerit ordinatus, nullam sibi apud nosstatu8suiesse noverit firmitatem,eosqueusurpationis suæ rationem qui hoc praesumpserint, reddituros. Singulis autem metropolitanis sicut potestas ista committitur, ut in suis provinciisjus habeant ordinandi, ita eos metropolitanos a te volumus ordinari, maturo tamen et (o) decocto judicio. Quamvis enim omnes antistites probatos et Deo placitos deceat consecrari, hos tamen praecellere volumus, quos praefuturos his qui ad se pertinent consacerdotibus noverimus. Quod dilectionem tuam sollicitus agero præmonemus et cautius, ut illud apostolicum custodire, quod scriptum est approberis: Manuscito nemini imposueris (1 Tim. v, 22).

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
