# Epistolae 507

Leo the Great, Epistolae, Pem alio loco in eodem libro, inter cætera (N um. 11). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/507
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/507

Videsne ita Deum et hominem prædicari, ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur? (d) (Non tamen ut alius sit qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit. (e) Spoliata enim caro Christus est mortuus, et rursum Christum a mortuis excitans, idem Christus est carne se exspolians.) Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige, dispensationem hominis in morte cognosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen ChristumJesumeum memento esse qui utrumque est.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
