Latin
Item ejusdem ex Libro (f) Assertionis fidei
Leo the Great, Epistolae 519
Unproofread scanNot analysed yet
Nostrum namque est credere, illius nosse; ac sic ut ipse Deus Verbum, totum suscipiens quod est hominis, homo sit; et assumptus homo totum accipiendo quod Dei est, aliud quam Deus esse non possit. Non tamen quia incarnatus dicitur et immixtus, imminutio ejus est accipienda substantiæ. Novit enim Deus sine sui corruptione misceri, et tamen in veritate misceri. Novit in se ita suscipere, ut nihil ei crescat augmenti, qui seipse totum novit infundere, ut nihil ei accidat detrimenti. Non ergo ad intelligentiam imbecillitatis nostrae secundumexperimentorum visibilia documenta facientes conjecturam de aequalibus se invicem ingredientibus creaturis, pute mus Deum hominemquecommixtum, et tali coafusione carnis etVerbi, quasialiquodcorpus affectum. Absit ita credere, ut conflatili quodammodo genere duas naturas in unam redactasarbitremur esse substantiam. Hujusmodi enim commixtio, partis utriusque corruptio est. Deus enim, qui capax est, non capabilis, penetrans, non penetrabilis, implens, non implebilis, qui ubique simul totus et ubique diffusus est per infusionem potentiæ suae, m isericorditer naturæ est mixtus humanæ, non humana natura est mixta divinæ.