Latin
(h) S. THEOPHILI episcopi Alexandrini, de Epistola paschali, quam per Ægyptum d…
Leo the Great, Epistolae 524
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. VIII. -Cujus rei testis est ille qui loquitur. : Omnes declinaverunt, simul innutiles facti sunt (Ps. XIII, 3). Et(i)prophetæ Christi auxilium deprecantes: Domine,inclina cœlos tuos,et descende(Ps. CXLIII,5). Non ut mutaret locum, in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram carnem humanae fragilitatis assumeret,(j)Paulo apostoloeadem concinente: CNM esset dives, pauper factus est, ut nos illius paupertate divitesessemus(II Cor VIII. 9). Venitque(k)in terras,et de virginali utero,quem sanctificavit,egressus homo,interpretationem nominis sui Emmanuel,id eat Nobiscum Deus(Matth. 1,25),dispensatione confirmans, mi. rum in modum caepit esse quod nos sumus, et non desiitesse(l)quod erat:sicassumens naturam nostram, ut quod erat ipse non perderet. Quamquam enim Joannes scribat: Verbum cara factum est (Joan. I, 14)(m)id est aliis verbis, homo,tamen non est versus in carnem,qui numquam Deus esse cessavit. Adquem et(n)sanctus David loquitur: Tu autem idem ipse es(Ps ci,28). Et Pater de caelo, contestatur et dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihe bene(o)complacui(Matth. III, 17; Marc. I, it; Luc. III, 22): ut et. homo factus, oostra confessione permanere dicatur (p) quod fuit priusquam homo fieret,Paulo nobiscum eadem predicante: Jesus Christus heri et hodie, (q) ipse in æternum (Hebr. XIII, 8). In eo enim quod ait ipse, ostendit eum pristinam non mutasse naturam, nec Divinitatis suae imminuisse divitias, (r) quia propter nos pauper enectus, plenam similitudinem nostrae conditionis Assumpserat.