Latin
(e) S. BASILII episcopi Cappadocis
Leo the Great, Epistolae 528
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. X. —Cum ergo quaedam in Christo ita videmus humana, ut nihil a communi mortalium fragilitate distarevideantur,quædamitadivina,(f)quænulli alii, nisi illi ineffabili naturæ conveniant Deitatis, haeret humani intellectus angustia, et tantae admira' tionis stupore perculsa, quo declinet, quid teneat, quo se convertat, ignorat fg). Si hominem putet, devicto mortis regno cum spoliis redeuntem a mortuis cernit. Propter quod cum (It) omni metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque ita utriusque naturae veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens de divina illa et ineffabili substantia sentietur, neque rursum quae humanitus gesta sunt, falsis illusa imaginibus aestimentur.