Latin
Item cuju: supra
Leo the Great, Epistolae 531
Unproofread scanNot analysed yet
(m)Intelligitur namque certe tamquam aliud in alio inhabitare, id est, divinam naturam in humanitate non perpessam commixtionem, aut commutationem, ut esset quod non erat. Quidquid snim in alio habitare dicitur, non ipsum fit tale quale est id in quo. habitat, sed aliud (n)in alio magis intelligitur. Atvero in Verbi natura et humanitatis, nobis solam difrerentiam designat diversitas naturarum. Unus enim ex utraque intelligitur Christus. Ergo (0) inconrusione, ut an te dixi, servata inhabita? se ait Verbum in nobis. Scit enim unum esse Filium unigenitum, carnem factum et hominem.