# Epistolae 568

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus presbyteris et diaconibus Ecclesiæ Alexandrinæ, dilectissimiss in…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/568
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/568

Gaudeo exsultanter in Domino de piissimo quem inter vos habetis afFectu; dum sicut scripta vestra manifestant, et pastor gregem, et grex ostenditur amare pastorem. Solliciti ergo in invicem,sicut Apostolus uit, servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3), properate (j) ad fructum veræ pervenire patientiae. Quid enim dignius aut veHe potestis aut agere, quam ut, auxiliante Dei gratia, gloriosissimi principis fide ad profectum solidissime pacis utamini,remota procul ea bestia quae vineam plantationis Dominicæ, sicut psalmus propbeticus canit (Ps. LXXIX, 14), singulari feritate vastabat? Quia ergo in ovili Dominico nec furum jam insidiæ, nec latronum timenlurincursus, redeat universitas vestra in concordiam,et magisterio Spiritus sancti illa in omnibus unitas expetatur, quodpropter quam dicit Apostolus: Nan quærens, quod mihi utile est, sed multis, ut salvi fiant (I Cor. a, 33). Idipsum dicant et sentiant omnes,nulla sint sensuum disputationumque certamina. Quod usque ad catholices præsules in Alexandrina Ecclesia discipuli veritatis didicerunt atque docuerunt,eadem a cunctis fidelibus confessione promatur: quia VARIETATEM veritas, quæ est simplex atque una, non recipit. Si quos eutem cujuslibet ordinis Christianos impia hæreticorum conturbævere mendacia, ad satisfactionis remedia provocate, et in spiritu mansuetudinis cum benignitate corripite; quia, sicut ait beatus apotolus Petrus, non tardat Dominus promissum, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, ser omnes ad pænitentiam converti (II Pet.III, 9). Agendum ergo est, ne difficultas veniæ curationem faciat tardiorem. Data decimo quinto kalend. Septemb., Magno et Apollnio consulibus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
