Latin
'(e) LEO episcopus ANATOLIO episcopo
Leo the Great, Epistolae 6-10
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. —Haec tibi. scribens, frater, in Domino hortor ac moneo ut, deposito ambitionis desiderio spiritu potius ferveas charitatis, ejusque virtutibus, secundum doctrinam apostolicam,proficienter orneris. Est enim patiens et benigna, et non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt (I Cor. XIII, 4). Unde si charitas non quaerit propria, quantum peccat, qui concupi- Bcit aliena? A quibus volo ut te prorsus abstineas, memorque sis ejus sententiae quae dicit: Tene (a)quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11). Nam si inconcessa quæsieris, ipse (b) te tuo opere atquejudicio universalis Ecclesiae paceprivabis. Frater autem et coepiscopus noster Lucianus, et filius noster Basilius diaconus, quantum in ipsis fuit,studiose his (c) quae injunxeras affuere; sed actioni eorum justitia negavit effectum. Data (d) undecimo kalendas Junii, Herculano viro clarissimo consule.