# Epistolae 6-12

Leo the Great, Epistolae, (a) LEO MAXIMO Antiocheno. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/6-12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/6-12

CAp. VI.-Illud quoque dilectionem tuam convenit præcavere, ut praeter eos qui sunt Domini(()sacerdotes,nullus sibi docendi et prædicandi jus audeat vindicare,sive ille(g)monachus, sive sit laicus, qui alicujus scientiae nomine glorietur. Quia etsi optandum est ut omnes Ecclesiae flii quae recta et sana sunt sapiant,non tamen permittendum est ut quisquam (h) extra sacerdotalem ordinem constitutus gradum sibi praedicatoris assumat, cum in Eccle. sia Dei omnia ordinata esse conveniat, ut in uno Christi corpore et excellentiora membra suum officium impleant, et inferiora superioribus non resultent. Data (i) III idus Junii, Opilione viro clarissimo consule.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
