Latin
LEO episcopcs LEONI Augusto
Leo the Great, Epistolae 6-16
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. -Ut autem litterae meae pietati tuae colloquium quasi praesentis exhibeant,quid quid de communi fide fueram suggesturus,scriptis prosequentibus insinuandum esse perspexi. Ac ne hujusepistolae pagina in nimiam longitudinem tenderetur, (e)aliis litteris, quae assertioni catholicae fidei congruunt; comprehendi:ut licet ea quae a sede apostolica sunt praedicata sufficerent, insidias tamen haereticorum etiam hæc quae sunt adjecta reserarent. Sacerdotalem namque et apostolicum tuae pietatis animum,. etiam hoc malum ad justitiam ultionis debetaccendere, quod Constantinopolitanæ Ecclesias puritatem pestilenter obscurat,in quainveniuntur clerici quidam haereticorumsensui consonantes, et intra ipsa catholicorum viscera assertionibus suis (n hæreticos adjuvantes. In quibus deturbandis,si frater meus Analius, cum nimis benigne parcit, segnior invenitur, dignamini pro fide vestra, etiam istam Ecclesiæ prs. stare medicinam,ut tales non solum ab ordine clericatus, sed etiamlab urbis habitatione pellantur; ne ulterius sanctusDei populus perversorum bominum contagio polluatur. Cultores autem pietatis tus Ju. lianum episcopum et (g) Aetium presbyterum, mea petitione commendo, ut suggestiones eorum pro catholicae defensione fidei placide digneris audire:quia verent sunt ejusmodi,ut fidei vestrae possint per omnia utiles inveniri. Data (h) kalendis Decembris,Consstantino et Rufo viris clarissimis consulibus.