Latin
quioris episcopi consensum alterius provinciæ con-cilium non indicatur
Leo the Great, Epistolae 6-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. -Militaris manus, ut didicimus,per provincias sequitur sacerdotem, et (e) armati praesidii præsumptions suffulto ad invadendas per tumultum famuletur ecclesias, quæ proprios amiserint sacerdotes. Trahuntur ordinandi ante hoc officium, his quibus præficiendi suntcivitatibus ignorati. Ut enim notus qui fuerit et probatus per pacem petitur, ita per vim necesse est, qui ignotus adduoitur,impona-. tur. Obtestor et obsecro, et sub Dei vos invocatione convenio, prohibete, fratres, talia, et omnem dissensionis materiam de vestris provinciis removete. Certe nos ante Doum absolvimus, qui vos, ne permittatis ultra haec fieri, convenimus. Per pacem et quietem sacerdotes qui futuri sunt postulentur. Teneatur subscriptio clericorum,bonoratorum testimonium, ordinis consensus et plebis. Qui (Į) praefuturus est omnious,ab omnibus eligatur. Ordinatinem sibi, ut ante jam diximus, singuli metropolitani suarum provinciarum cum his qui caeteros sacerdotii antiquitate præveniunt, restituto sibi per nos jure defendant. Alienum jus alter sibi non audeat vindicare. Suis limitibus,suis terminis sit unusquisque contentus,(g)et privilegium sibi debitum in alium transferre se posse, noverit non licere. Quod si quis negligens apostolicas sanctiones, plus gratiae tribuens personali, sui honoris desertor esse voluerit, privilegium suum in alium transferre posse se credoDs, non is cui cesscrit, sed is qui intra provinciam antiquitate episcopali cæteros prævenit sacerdotes, ordinandi sibi vindicet potestatem. Non passim,sed die legitimo ordinatio cetebretur; nec sibi constare statua sui novcrit firmitatem, qui non die sabbati vespere, quod lucescit in prima sabbati, vel ipso Dominico die fuerit ordinutus. Solum enim majores nostri resurrectionis Dominicae diem hoc honore dignumjudicaverunt,ut sacerdotcs qui sumuntur hoc die potissimum tribuantur.