Latin
Ad Episcopos Africanos Provinciæ Mauritaniæ Cæsariensis
Leo the Great, Epistolae 6-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. V. —Cum ergo inter vos tantum valuerint aut studia(e) popularium,aut ambitus superborum, ut non solum laicos, sed etiam secundarum uxorum viros, aut viduarum maritos ad officium cognoBcamus pastorale provectos; nonne (f) apertissimæ (g) exigunt. causæ, ut Ecclesiæ in quibus ista commissa sunt, judicio severiore purgentur, et non solum in tales præsules, sed etiam in ordinatores eorum ultio competens proferatur? Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura justitiæ. (h) Et quia universæ McC Domini misericordia, et veritas, cogimur secundum sedis apostolicae pietatem ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum,(i)quorum utique non una mensura est, quaedam credamus utcumque toleranda, quaedam vero penitus amputanda. Eos enim qui vel secundas nuptias iniverunt, vel viduarum se conjugio sociarunt, nec apostolica, nec legalis auctoritas sacerdotium (j) obtinere permittit; et multo magis illum,si fuerit in vestro judicio confutatus, qui, 8icut ad nos relatum est,duarum simul est maritus uxorum, vel (k) illum qui ab uxore dimissus alteram duxisse perhibetur. (l) Caeteros vero,quorum provectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale delecti sunt, neque ex hoc quod uxores (m) habent, possunt esse culpabiles, susceptum sacerdotium tenere885permittimus,(n) non præjudicantes apostolicae sedis statuEis, nec beatorum Patrum regulas resolventes, quibus salubriter con. stitutum est ne primum,aut secu ndum,aut tertium in Ecclesia gradum quisquam laicorum quibuslibet suffragiis suMtus ascendat,priu squam ad hoc meritum per legitima augmenta per-veniat. Quod enim nunc utcumque patimur esse veniale, inultum postmodum esse non poterit, si quisquam id quod omnino intercmus (o) usurpart: quia remissio peccati non dat licensiam delinquendi, neque quod potuit aliqua ratione concedi, fas erit amplius impune committi.