# Epistolae 6-7

Leo the Great, Epistolae, LEONI episcopo Romae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/6-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/6-7

CAP. VI. — Ante omnia ut a vobis docear oro an me oporteat in hac injusta depositione acquiescere, annon; vestram enim sententiam exspecto. Quod si injudicatis manere me jusseritis, manebo, neque ulli hominum deinceps molestus ero, sed rectum Dei Salvatorisque nostri judicium exspectabo. Me quidem, testis est Dominus Deus, honoris et gloriae cura non tangit, sed scandali quod injectum est; quia multi esimplicioribus,atque ii maxime gui ex diversis hæresibus opera -nostra emerserunt, sedem illorum qui condemnarunt attendentes, haereticos nos fortasse existimabunt, cum dogmatis perfectionem perspicere non possint, quodque episcopatu tot annis gesto,non domum acquisierim,non agrum, non obolum, non sepulcrum; sed spontaneam paupertatem amplexus sim, et ea quae a parentibus ad nos pervenerant, post illorum mortem statim distribuerim, ut sciunt omnes qui habitant in Oriente.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
