Latin
LEO episcopus NICETÆ Aquileiensi episcopo salutem
Leo the Great, Epistolae 7-10
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. De his qui metu vel errore rebaptizati sunt. -(k)His vero de quibus dilectio tua similiternos eredidit consulendos,qui ad iterandum baptismum vel metu coacti sunt vel errore traducti, et nunc se contra catholicæ fidei sacramentum egisse cognoscunt,ea custodienda eat (l) moderatio,qua in societatem nostram non niHi per poenitentiae remedium,et per impositionem episcopalis manus,communionis recipiant unitutem; (m)tempora pænitudinis,habita moderatione,tuo (n) constituentejudicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos: pariter etiam(0)habens senilis aetatis intuitum,et periculorum quorumque aut ægritudinis respiciens necessitates. In quibus si quis ita graviter urgeatur, ut dum adhuc pænitet,de salute ipsiusdesperetur,oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri.