Latin
Sanctis ac beatissimis,et omni venerationecolen dis, IDACIO et CEPONIO episcopi…
Leo the Great, Epistolae 7-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VII. —Quod ideo necesse habui paulo latius vestris auribus intimare, ut vel posthac nemo quasi inscius rerum dicat,se simpliciter hujusmodi libros vel habere, vel legere. Vestræ autem existimationis atque censurae merito fuerit universa perpendere, et ea quae sine ambiguitate veritati ac fidei contraria videritis, cum aliis fratribus vestris, quoscumque vobis zelus catholicae religionis vel pium s:udium sociaverit, illam excusationem spirituali gaudio resecare,et ignita divini verbi virtute compescere.