# Epistolae 7.135-146

Leo the Great, Epistolae, 7.135 to 7.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.135

Et in his omnibus inextricabili se errore præpediunt, non audientes dicentem Apostolum: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem (i) (allaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipsos inhabitat omnis plenitudu Diuinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis (Colo". i!,8-10).Et iterum:Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu, carnis suæ, non tenenscaput,ex quo totum corpus per nexu., et conjunctiones subministratum et constructum crescat in augmentum Dei (Ibid. 18, 19). Quid ergo opus est in cor admittere quod lex non docuit, quod prophetia non cecinit, quod Evangelii veritas non prædicavit, quod apostolica doctrina non tradidit? Sed haec (j) apta sunt eorum mentibus, de quibus apostolus dicit: Erit 7 Oenim tcmpus, cum sanam doctrinam non sustinebant, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulasautem convertentur (II Tim. IV, 3, 4), Nihilitaque (k)nobiscumcommune habeant,qui talis audentvel docere, vel credere, et quibuslibet modis nituntur astruere quod substantia carnis ab spe resurrectionis aliena sit, atque ita omne sacramentum Incarnationis Christi resolvunt: (l)quia indignum fuit integrum hominem suscipi, si indignum erat integrum liberari. CAp. XlII. Qualem Scripturarum scientiam ustruant 9 — Tertio decimo loco positum est eosdem dicere quod omne corpus Scripturarum canonicarum sub patriarcharum nominibus accipiendum sit: quia illae duodecim virtutes, quae reformationem hominisinterioris operantur, in horum vocabulis (a)indicentur, sine qua scientia nullam animam posse assequi, ut in eam substantiam de qua prodiit reformetur. Sed hanc impiam vanitatem despectui babet Christiana sapientia, quæ novit(b)veræ Deitatis inviolabilem et inconvertibilem esse naturam; animam autem, sive in corpore viventem, sive a corpore separatam, multis passionibus subjacere.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
