# Epistolae 7.147-163

Leo the Great, Epistolae, 7.147 to 7.163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.147

Quæ utique (c) si de divina esset essentia, nihil adversi posset incidere. Et ideo incomparabiliter aliud Creator, et aliud creatura. Ille enim semperidemest,et nulla varietate mutatur, hæc autem mutabilis est, etiam non mutata, quia ut non mutetur, donatum poterit habere, non proprium. 06 CAP. XIV. Siderum et signorum potestati hominem subjiciunt. — Sub quarto decimo vero capitulo, de statu corporis sentire dicuntur quod sub potestate siderum atque signorum pro terrena qualitate teneatur, et ideo multa in sanctis libris, quæ ad exteriorem hominem pertineant, reperiri, ut in ipsis Scripturis (d) inter divinum terrenamque naturam quaedam sibi repugnet adversitas: et aliud sit quod sibi vindicent animae praesules, aliud quod corporis conditorcs. Quae fabulae ideo disseruntur ut et anima divinae affirmetur esse substantiae, et caro credatur malae essenaturæ;quoniamet ipsum mundumcum clementis suis non opus Dei boni, sed conditionem mali profitentur auctoris; atque ut hæc mendaciorum suorum sacrilegia bonis titulis colorarent, omnia pene divina eloquia sensuum nefandorum immissione violarunt. CAp. XV. Scripturas veras adulterant, falsas inducunt. - De qua re quinti decimi capituli sermo conqueritur, et praesumptionem diabolicam merito detestatur: quin(e) etnos istud veracium testium re!atione comperimus, et multos corruptissimos eorum codices, qui canonici titularentur, invenimus. Quomodo enim decipere simplices possent, nisi venenata pocula quodam melle praelinirent, De usquequaque sentirentur insuavia, quae essent futura mortifera? Curandum ergo est, et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsati codices, et a sincera veritate discordes, in nullo usu lectionis habeantur. Apocryphæ autem scripturae, quae sub nominibus apostolorum multarum habent(f)seminarium falsitatum, non solum interdicendæ, sed etiam ponitus auferendæ sunt, atque ignibus concremanda. Quamvis enim sint in illis quaedam quae videantur speciem habere pietatis, numquam tamen vacua sunt venenis, (g) et per fabularum illecebras hoc latenter operantur,ut mirabilium narratione seductos laqueis cujuscumque erroris involvant.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
