# Epistolae 7.194-205

Leo the Great, Epistolae, 7.194 to 7.205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.194

xv, 9, 10), Quibus utique verbis manifestum est, (m)quod caro Domini etvere sepulta requievit, et corruptionem non subiit: quia celeriter vivificata reditu animae resurrexit. Quod non credere satis impium est, et ad Manichæi Pri- 8cillianique doctrinam pertinere non dubium est, qui sacrilego sensu ita se Christum simulant confiteri, ut incarnationis, et mortis, et reeurrectionis auferant veritatem. (n) Habeatur ergo inter vos episcopale concilium, et ad eum locum qui omnibus opportunus sit vicina. rum provinciarum conveniant sacerdotes, ut, secundum hæc quae ad tua consulta respondimus, plenissimo disquiratur examine an sint aliqui inter episcopos qui hujus haereseos contagio polluantur; a communione sine dubio separandi,si nefandissimam sectam per omnium sensuum pravitates damnare noluerint. Nulla enim ratione tolerandum est ut qui praedicandae fidei suscepit officium, is contra Evangelium Christi, contraapostolicam doctrinam.contra universalisEcclesiæSymbolumaudeatdisputare. Quales illic erunt discipuli, ubi tales doccbunt magistri? QUÆ ILLIC religio populi, qUID satus plebis, ubi contra humanam societatem(a)pudoris sanctitastoll i tur, conjugiorum fœd us aufertur,propagatio generationis inhibetur, carnis natura damnatur, (b) contra verum autem veri Dei cultum Trinitas Deitatis negatur, personarumproprietasconfundilur, (r) anima hominis divina essentia prædicatur,et eadem ad diaboli arbitrium carne concluditur, Dei Filius per id quod ex Virgine ortus, non per id quod ex Patre natus est, unigenitus prædicatur, idemque(d)nec vera nei proles, nec verus Virginis partus asseritur, ut per falsam passionem mortemque nonveram mendaxetiam resurrectio resumptæ de sepulcro carnis habeatur? Frustra autem utuntur catholico nomine, qui lItis impietatibus non resistunt. POSSUNT haec credere, qui possunt talia patienter audire. Dedimus itaque litteras ad fratres et coepiscopos nostros TarraconeDses, Carthaginenses.Lusitanos,atque(e) Gallicos, eisque concilium synodi generalis indiximus. Ad tuae 7I1 dilectionis follicitudinem pertinebit, ut nostrae ordinationis (f) auctoritas ad praedictarum provinciarum episcopos deferatur.Si autem(g)aliquid quod absit, obstiterit, quo minus possit celebrari generale concilium,(h) Galliciae saltem in unum conveniant sacerdotes, quibus (!) congregandis fratres nostri Idatius et Ceponius imminebunt, conjuncta cum eis instantia tua, quo citius vel provinciali conventu remedium tantis vulneribus afferatur.(j)Data XII kal.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
