Latin
7.23 to 7.28
Leo the Great, Epistolae 7.23-28
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil est enim (a) sordium in quorumcumque sensibus impiorum, quod in hoc dogma non confluxit: quoniam de omni terrenarum opinionum luto multiplicem sibi(b)fæculentiam miscuerunt: ut soli totum biberent quidquid alii ex parte gustassent. Denique si universae hæreses quae antePriscilliani tempus exortæ sunt diligentius retractentur,(c) nullus pene invenietur error de quo non traxerit impietas ista contagium: quæ non contenta eorum recipere falsitates qui ab Evangelio sub Christi nomine deviarunt, tenebris se etiam paganitatis immersit,ut per magicarum artium profana secreta et mathematicorum vana mendacia, religionis fidem morumque rationem in potestate dæmonum, et in (d) efFectu siderum collocarent. Quod si et credi liceat et doceri,nec virtutibus præmium,nec vitiis pœna debebitur, omniaque non solum humanarum legum, sed etiam divinarum constitutionum decreta solventur: quia neque de bonis neque de malis actibus ullum poterit esse judicium, si in utramque partem fatalis necessitas motum mentis impellit,et quidquid ab hominibus agitur, non est hominum, sed astrorum. Ad hanc insaniam pertinet (e) prodigiosa illa totius humani corporis per duodecim caeli signa distinctio, ut diversis partibus diversae praesideant potestates; et creatura quam Deus ad imaginem suam fecit, in tanta sit obligatione siderom, in quanta est connexione membrorum. Merito patres nostri,sub quorum temporibus hæresis hæc nefanda prorupit,per totum mundum instanter egere ut 1mpius furor ab un:versa Ecclesia pelleretur: quando etiam mundiprincipes itahanc sacrilegamamentiamI detestati sunt. ,(f) ut auctorem ejus cum plerisque discipulis legem publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem curam bonestatia auferri,omnem conjugiorum copulam sol vi, simulque divinum jus humanumque subverti,si hujusmodi hominibus uaquam vivere cum tali professione licuisset. Profuit (g) diu ista districtio ecclesiasticæ lenitati,quæ etsi sacerdotali contenta judicio,cruentas refugit ultiones,severis tamen Christianorum principum constitutionibus adjuvatur,dum ad spiritale nonnumquam recurrunt remedium, qui timent corporale supplicium. Ex quo autem multas provincias hostilia occupavit irruptio,(h) et executionem legum tempestates interclusere bellorum. Ex quo inter sacerdotes Dei difficiles commeatus et rari coeperunt esse conventus,invenit ob publicam pertubationem secreta perfidia libertatem,etadmultarum mentium subversio.