# Epistolae 7.46-59

Leo the Great, Epistolae, 7.46 to 7.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.46

In quo Arianorum (e) quoque suffragantur errori, dicentium quod Pater Filio prior sit, quia fuerit aliquando sine Filio, et tunc Pateresse caeperit, quando Filium genuerit.Sed sicut illos catholica Ecclesia detestatur, ita et istos, qu iputantumquam Deo id quodcjusdem est essentiæ defuisse. Quem sicut mutabilem, ita et proficientem dicere nefas est. Quam enim mutaturquod minuitur, tam mutatur etiam quod augetur. CAP. III. Cur unigenitus dicutur apud eos FiliusDe;. — (f) Tertii vero capitulisermo deSignat, quod iidem impii asserant, ideo unigenitum dici Filiun1 Dei,quia solus sit natus ex virgine.Quod utique non auderent dicere, nisi Pauli Samosateni et Photini virus bnusissent, qui dixerunt Dominum nostrum Jesum Christum, antequam nasceretur ex virgine Mana, non fuisse. Si autem isti aliud do suo sensu intelligi volunt, neque principium de matre dant Christo, asserant necesseestnon unumesse Filium Dei, sed alios quoque ex summo Patre gnnilos, quorum hic unus sit natus ex femina, et ob hoc appelletur Unigenitus: quia hanc nascendi conditionem alius filiorum Dei nemo susceperit. Quoquoversum COO igitur se contulerint, in magnæ tendunt impietatis abruptum,si Christum Dominum vel ex matre volunt habere principium, vel Patris Dei unigcnitum diffitentur, cum et de matre is natus sit qui erat Deus Verbum, et de Patre nemo sit genitus praeter Verbum. Cap. IV. Quod jejunent in Natali Domini et die DominiMa. — Quarto autem capitulo continetur, quod Natalem Christ!, quem secun dumsusceptionemveri hominis catholica Ecclesia veneratur, quia Verbum caro factum eat et habitavit in nobis (Joan. I, 14), non vere isti honorent, sed honorare se simulent, jejunantes eodem die, sicut et dieDominico qui est dies resurrectionis Christi.Quod utique ideo faciunt quia Christum Dominum in vera hominis natura natum esse non credunt, sed per quamdam illusionem ostentata viderivolunt (g) quaeveranon fuerint;sequentes dogmata Cerdonis atque Marcionis, et cognatis suis Manichaeis per omnia consonantes.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
