# Epistolae 7.50-61

Leo the Great, Epistolae, 7.50 to 7.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.50

Nesciebatis, quod ii: hislJUÆ Patrismeisunt oportet me esse( Ibid, 49)? significans ejus se esae filium cujus esset et templum.Jam vern cum in annis majoribusaperHus daclarandus baptismnm praecursoris sui Joanexpetiit, quid Deitatis ejus remansit ambiguum quando baptizato Domino Jesu Spiritus sanctus in eolumbæ specie super eum descendit, et mansit,audita de cœlis Patris voce, dicentis: Tu es Filius meus dilectus, (c) in te bene complacui (Matth. III, 17; Luc.III, 22 IX, 35). Quae omnia ideo quanta potuimus brevitate perstrinximus, ut notum sit dilectioni vestrae universos Christi dies innumeris consecratos fuisse virtutibus,et in canctis ejus actionibus sacramentorum mysteria coruscasse; sed aliter(d)quidque signis denuntiari, aliter rebus impleri;nec quæcumque numerantur in opetibus Salvatoris ad tempus (e) pesse pertinere baptismatis.Nam si etiam illa quæ post beati Joannis lavacrum a Domino gesta cognovimus sub indiscreto honore colamue,omnia tempora continuatis erunt deputanda festis, quia omnia sunt plena miraculis. Verum quia Spiritus sapientia et intellectus ita apostolos, et totius Ecclesiae erudivit magistros, ut in Christiana observantia nihil inordinatum,nihil pateretur esse confu8um,disrernendæ sunt causæ solemnitatum,et in omnibus inetituti9 Patrum principumquc nostrorum rationabilis(nservanda distinctio: quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet, idipsum dicamus omnes; aimus autem perfecti ineodem sensuetineadem (g)sententia(tCor.l, i0). CAP. III. Cur in sola Paschæ et Pentecostes solemnitate baptizetur. — Quamvis ergo et illa quaeadbumilitatem et illa quae ad gloriam pertinent Christi, in unam concurrant eamdemque personam,totumque (h) quidquid in illo et virtutis divinae est et infirmitatis humanae ad nostrae reparationis tendat effectum, (i) proprie tamen in morte crucifixi, et in resurrectione (j) mortui, potentia baptismatis novam creaturam condit ex veteri: ut in renascentibus et mors Christi operetur, et vita, dicente beato Apostolo: An ignoratis quia quicumquebaptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumust Consepulti (k) enim sumus cum ilio per baptismum in mortem: ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris,ita et nos in novitate vilæ ambulemus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
